Latin
De his qui dicuntur cathari, id eat mundi
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 68
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. De his qui se cognominant catharos, id eat mundos, si aliquando venerint ad Ecclesiam catholicam, placuit sancto et magno concilio ut impositionem manus accipientes, sic in clero permaneant. Hæc autem præ omnibus eos scriptis convenit profiteri, quod catholicæ et apostolicæ Ecclesiæ dogmata suscipiant, et sequantur: id est, et bigamis se communicare, et his qui in persecutione prolapsi sunt, erga quos et spatia constituta sunt, et tempora definita: ut ita Ecclesiæ catholicæ et apostolicæ placita sequantur in omnibus. Ubicunque vero, sive in municipiis, seu in civilatibus ipsi soii reperti fuerint ordinati,qui inveniuntur in clero in eodem habitu perseverent: ubi autem catholicae Ecclesiae episcopo, vel presbytero constituto quidam ex illis adveniunt, certum est quod episcopus Ecclesiae habebit episcopi dignitatem. Is autem qui nominatur apud eos episcopus, honorem presbyterii possidebit, nisi forte placuerit episcopo nominis eum honore censeri. Si vero hoc ei minime placuerit, providebit ei aut chorepiscopatus, aut presbyterii locum, ut in dero prorsus esse videatur, ne in una civitate duo episcopi probentur existere.