Latin
De laicis qui negaverunt
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 71
Unproofread scanNot analysed yet
XI. De his qui præter necessitatem praevaricali sunt, aut præter ablationem facultatum, aut preter periculum, vel aliquid hujusmodi, quod factum est sub tyrannide Licinii: placuit synodo, quamvis humanitate probentur indigni, tamen eis benevolentiam commodari. Quicunque ergo veraciter pœnitudinem gerunt, tribus annis fideles inter audientes habeantur: et sex annis omni se contritione dejiciant, duobus autem annis sine oblatione populo in oratione communicent.