# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 78

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, De privilegiis presbyterorum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/78

XVIII. Pervenit ad sanctum magnumque concilium, quod in quibusdam locis et civitatibus, presbyteris gratiam sacra communionis diaconi porriganl; quod nec regula, nec consuetudo tradidit, ut ab bis qui potestatem non habent offerendi illi qui offerunt Christi corpus accipiant. Nec non et illud innotuit, quod quidam diaconi ante episcopos sacra oblata contingant. Haec igitur omnia resecentur, et in sua diaconi mensura permaneant: scientes quod episcoporum quidem ministri sint, inferiores autem presbyteris habeantur per ordinem. Ergo post presbyteros gratiam sacrae communionis accipiant, aut episcopo eis, aut presbyLero porrigente. Sed nec sedere in medio presbyterorum diaconis liceat; quia si hoc fiat, praeter regulam et ordinem probatur existere. Si quis autem etiam post has defiuitiones obedire noluerit, a ministerio cessare debebit.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
