Latin
De diaconis qui immolaverunt
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 83
Unproofread scanNot analysed yet
XXII. Diaconi similiter qui-immolaverunt, honorem quidem habeant: cessent vero ab omni sacro ministerio, sive a pane, sive a calice offerendo, vel prædicando. Quod si quidam episcoporum conscii sunt laboris eorum, et humilitatis, et mansuetudinis, et voluerint eis aliquid amplius tribuere vel adimere, penes ipsos erit potestas.