# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 84

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, De I.;, qui ex fuga comprehensi sunt, et per vim pagani ritus aliquid pertuleru…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/84

XXIII. Qui fugientes comprehensi sunt, vel a domesticis traditi, vel ademptis facultatibus sustinuere tormenta, aut in custodiam trusi proclamaverunt se Christianos esse, et eousque astricti sunt, ut manus eorum comprehendentes violenter attraherent, et funestis sacrificiis admoverent, aut aliquid polluti cibi per necessitatem sumere cogerentur, confitentes jugiter se Christianos esse, et luclum rei, quæ contigit, incessabiliter ostendentes omni dejectione, et habitu, et humilitate vitæ: hos, velut extra delictum constitutos, a communionis gratia non velari. Si vero prohibiti sunt ab aliquibus, propter ampliorem cautelam, vel propter quorumdam ignorantiam, statim recipiantur. Hoc autem similiter et de clericis, et de cæteris laicis observare conveniet. Perquisitum est autem et illud, si possunt etiam laici qui in has necessitatis angustias inciderunt, ad clericatus ordinem promoveri. Placuit ergo et hos, tanquam qui nihil peccaverunt, si et præcedens eorum vita probabilis sit, ad hoc officium provehi.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
