# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 85

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, De his qui, diversis causis, gentilitatis ritus aliquid peregerunt. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/85

XXIV. De his qui sacrificare coacti sunt, insuper et cœnaverunt in idolio, quicunque eorum, cum ducerentur, lætiore habitu fuerunt, et vestimentis pretiosioribus usi sunt, et præparatæ cœnæ indifferenter participes exstiterunt, placuit eos inter audientes uno anno constitui, succumbere vero tribus annis, in oratione autem communicare biennio, ei tunc ad perfectionis gratiam pervenire. Quotquot autem ascenderunt templa veste lugubri, et recumbentes per omne tempus flevere discubitus, si compleverunt pœnitentiam triennii temporis, sine oblatione suscipiantur. Si autem non manducaverunt, biennio subjecti pœnitentiæ, tertio anno sine oblatione communicent: ut perfectionem quadriennio consequantur. Penes autem episcopos erit potestas, modum conversionis eorum probantes, vel humanius erga eos agere, vel amplius tempus addicere. Ante omnia vero præcedens eorum vita et posterior inquiratur, et ita eis impertiatur humanitas.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
