Latin
De his qui timore ritus gentilium peregerunt
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 86
Unproofread scanNot analysed yet
XXV. De bis qui minis tantum cessere poenarum, aut privatione facultatum territi, aut demigratione, sacrificaverunt, et hactenus poenitudinis negligentes, neque conversi sunt, hujus concilii tempore semet obtulerunt, conversionis suae consilia capientes, placuit usque ad magnum diem eos inter audientes suscipi, et post magnum diem triennio pœnitentiam agere, et postmodum duobus annis sine oblatione cominunicare: et tunc demum, sex annis completis, ad perfectionis gratiam pervenire. Si vero quidam ante hanc synodum suscepti sunt ad poenitentiam, ex illo tempore initium eis sexennii computetur. Si quod autem periculum, vel mortis exspectatio, aut ex infirmitate, aut ex aliqua occasione contigerit, his sub definitione statuta communio non negetur.