# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 9-2-18

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, 9 to 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/9-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/9-2

Nonnulla qui dem sine ullo scripto prosecuti sunt verbis, sed cum iJ potius flagitaremus, quod in litteris ferrent, cummonitorium protulerunt. Quod recitatum nobis, etiam gestis quæ secum ad vos deferunt, est allegatum. In quo eis quatuor quædam nobiscum agenda inanJala sunt, unum de appellationibus episcoporum ad Romanae Ecclesiæ sacerdotem; alterum, ne ad comitatum episcopi importune navigent; tertium de tractandis presbyterorum et diaconorum causis apud nnitimos episcopos, si a suis excommunicati perperam fuerint; quartum de Urbano episcopo excommunicando, vel etiam Romam vocando, nisi ea quæ videbantur corrigenda corrigeret. Quorum omnium de primo et tertio, id est, ut Romam liccat episco- Vis provocare, et ut clericorum causæ apud suarum provinciarum episcopos finiantur, jam priore anno eliam litteris nostris ad eumdem venerabilis memoriae Zosimum episcopum datis, insinuare curavimus, ut ea servare sine ulla ejus injuria paulisper sineremus, usque ad inquisitionem statutorum concilii Nicæni. Et nunc de tua poscimus sanctitate ut, quemadmodum ea apud Nicæam a Patribus acta vel constituta sunt, sic ea a nobis facta custodiri, et ibi apud vos ista quæ in commonitorio attulerunt, facias exerceri: id est, si episcopus accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo dejecerint eum, et appellasse videatur, et confugerit ad beatissimum Ecclesiæ Romanæ episcopum, et voluerit audiri, et justum putaverit ut renovetur examen, scribere his episcopis dignetur qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant, et juxta fidem veritatis definiant. Quod si is qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat, erit in potestate quod velit et quod æstimet. Et si decrcverit mittendos esse qui præsentes cum episcop judicent, habentes auctoritatem ejus a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
