# Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 9-19

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, 9 to 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/codex-canonum-ecclesiasticorum-sive-codex-canonum-vetus-ecclesiae-romanae/9

Petendum etiarn ut lex quae hæreticis vel ex donationibus vel ex testamentis aliquid capiendi vel relinquendi denegat facultatem, ab eorum quoque pie- Late hactenus rcpetatur, ut eis relinquendi vel sumendi jus adimat, qui pertinaciæ furore cæcati in Donatistarum errore perseverare voluerint. Cæterum illis qui consideratione unitatis et pacis se corrigere voluerint, absque interdicto hujus legis capiendx hæreditatis aditus patcat, etiamsi adhuc in errore hæretico constitutis aliquid ante donationis vel haereditatis obvenit: his sane exceptis, qui lite pulsati putaverint ad catholicam transeundum, quia de talibus credibilc est, non metu cœlestis judicii potius quam terreni commodi aviditate unitatem catholicam præoptasse. Ad hæc autem omnia præsidio opns est potestatum suarum quarumque provinciarum, sane pro utilitatibus Ecclesiæ, quidquid intellexerint prodesse, agendi et imperandi liberam decernimus legationem. Illud præterea cunctis nobis placuit, ut litteræ de coetu nostro ad gloriosissimos imperatores et eminentissimas potestates dirigantur: quibus instruantur omnium consensu ad beatissimum comitatum legatos a nobis esse directos. Sed quia iisdem litteris ab omnibus subscribi tardissimum est, nisi singulorum subscriptionibus eædem epislolx onercntur, petimus, frater Aureli, ut iisdem tua charitas nostro omnium nomine subscribere diguetur, et subscripserunt. Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis, huic decreto consensi, et subscripsi: similiter et cæteri episcopi subscripserunt. Litteræ etiam ad judices mittendæ sunt, ut donec Dominus legatos ad nos redire permittat, tuitionem per ordines civitatum, et possessores prædiorum Ecclesiæ catbolicx impertiant. Adjungendum etiam de Equitio, ut improbitas ejus, qua sibi jus sacerdotum improbissime vindicat, ab Ilipponensi Diaretoruin dicecesi secundum statuta imperatoria repellatur. Litteræ etiam ad episcopum Romanae Ecclesiæ commendatione legatorum mittendae sunt, vel ad alios, ubi fuerit impe-,.tor, et subscripserunt. Item Aurelius episcopus Ecclesiæ Carthaginensis huic decreto consensi, et prælecto subscripsi. Similiter et caeteri episcopi subscripserunt.

---

Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa002/stoa0108f.stoa002.opp-lat1.xml.
