Latin
De diaconis qui tempore ordinationis de nuptiis attestati sunt
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 90
Unproofread scanNot analysed yet
XXIX. Diaconi, quicunque ordinantur, si in ipsa ordinatione protestati sunt, et dixerunt velle se conjugio copulari, quia sic manere non possunt, hi si postmodum uxores duxerint, in ministerio maneant, propterea quod eis episcopus licentiam dederit. Quicutique sane tacuerunt, et susceperunt manus impositionem, professi continentiam, et postea nuptiis obligati sunt, a ministerio cessare debebunt.