Latin
De his qui fornicantur irrationabiliter, id eat qui miscentur pecoribus, aut cu…
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 96
Unproofread scanNot analysed yet
XXXV. De his qui irrationabiliter versali sunt, sive versantur, quotquot ante vicesimum annum tale crimen commiserint, quindecim annis exactis in pœnitentia, communionem mereantur orationum: deinde quinquennio in hac communione durantes, tunc demum oblationis sacramenLa contingant. Discutiatur autem et vita eorum, qualis tempore pœnitudinis exstiterit, et ita misericordiam consequantur. Quod si inexplebiliter his hæsere criminibus, ad agendam pœnitentiam prolixius tempus insumant. Quotquot autem peracta xx annorum ætate, et uxores babentes, hoc peccato prolapsi sunt, xxv annis poenitudinem gerentes in communionem suscipiantur orationum: in qua quinquennio perdurantes, tunc demum oblationis sacramenta percipiant. Quod si qui et uxores habentes, et transcendentes quinquagesimum annuli aetatis, ita deliquerint, ad exitum vitae communionis gratiam consequantur.