# De Inventione Capitis Joannis Baptistae 1-12

Dionysius Exiguus, De Inventione Capitis Joannis Baptistae, 1 to 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/de-inventione-capitis-joannis-baptistae/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/de-inventione-capitis-joannis-baptistae/1

Domino venerando mihi Gau lentio abbati Dionysius. Charissimorum fratrum, quos per gratiam Christi regitis, cura studiumque compulit ut relatio quæ de inventione capitis B. Joannis Baptistæ Græco sermone conscripta est, Latino per me redderetur eloquio: conveniens esse dicentes, ut in natali ej us quo major in natis mulierum nemo surrexit, hæc relatio qux de illo traditur, populis fidelibus intimetur. Promptis igitur animis in si atio licet brevi quod poscebatur explicui, maxime et quia sanctitatem tuam hoc idem fieri velle cognovi. Nec hoc sine diviuo nota gestum esse perspicio: et idem sanctus Joannes prævius Domini veritatis praeco, prophetarum culmen omnium, institutorque monachorum, sicut primitus se monachis ostendit, qui sacratissimum caput ejus de domo Herodis quondam regis impii sustulerunt, dein ablatura Emesenæ, de multis ignoratum temporibus, item monachis se declaravil; ita nunc officio monachorum, quamvis humilium, hanc de se Romanis historiam manifestare dignatus est. Venerandi, credo, propositi delectatur obsequio, quatenus per eos qui singularem sectantur vitam, suam in Christo panderet gloriam. Et hoc dicimus, non quod nobis alicujus præclaræ mentis conscientiam insolenter arrogemus, sed quod per se pia praeferat professio sanctum studium, licet eidem nostra desidiosa conversatio non æquetur. Qualem vero tunc idem beatissimus exegerit vitae modum, et quis poterit ignorare fidelium? Nam praeter illam divini muneris eximiam largitatem, qua de repromissione conceptus est, et adhuc intra materna conclusus viscera, de utero quem fecundavit sterilem, in utero sanctae Virginis agnovit universitatis Auctorem. Præter illam quoque gloriam singularem qua Baptista Christi, et amicus exstitit coelestis sponsi, s;epe solitarius in desertis locis abditisque moratus est, die noctuque in j-juniis et orationibus perseverans, vestitus pilis camelorum, et locustis pastus ac melle silvestri. Quæ omnia summæ continentiæ atque frugalitatis indicia esse monstrantur, quibus universo mundo cum suis pompis deliciisque renuntians, nihil aliud dignabatur videre quam Christum: cui etiam ad suum baptisma venienti, testimonium perhibuit dicens, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccala mundi.

---

Dionysius Exiguus, De Inventione Capitis Joannis Baptistae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa005/stoa0108f.stoa005.opp-lat1.xml.
