Latin
Concio in primam, secundam atque terliam inventionem pretiosi capitis S. Præcur…
Dionysius Exiguus, De Inventione Capitis Joannis Baptistae 10
Unproofread scanNot analysed yet
Nam manus quaedam noctu apparens, dextrum rnihi percutit femur; ex qua etiam vox resonabat in hæc verba clamans: Surge; ecce vobis dono concessus sum. Porro etiam stella occurrit, quæ loci index erit. Tum ego statim surrexi, simulque stella præibat, donec veniens stetit supra locum ubi spelunca erat, in quo et concha contigua exstabat, sub qua defossum sacrum pignus fuit. Cum itaque perspicuum adeo signum aspexissem, in genua procumbens, multisque supplicans illi, qui se mihi conspicuum fecerat, locum ligone fodere coepi. Tum alta attingens, ac arenam quamdam affusam ofFendens, post quam etiam erat tegula, tum crusta lapidea, sub ea pretiosissimum pignus inveni, hydria quadam opertum, inque illa reconditum. Ea re animo lætus effectus, iteruin statim locum occului, nihil inde extrahens, hactenusque quod visum fuerat, nulli aperiens.