Latin
Concio in primam, secundam atque terliam inventionem pretiosi capitis S. Præcur…
Dionysius Exiguus, De Inventione Capitis Joannis Baptistae 16
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vasculum thesaurum inlus habebat ac continebat, urna quædam argentea aurcis compacta laminis erat, quo nempe pretiosum pignus pretioso vasculo asservaretur Cæterum plerique nesciebant, ac præcipue reginæ urbium cives, quo illud loco positum esset: tum quod translatio occulta ac sine arbilro facta fuisset; tum quod nesciretur tempus quo illa contigisset. Neque enim quis palam, quantum nobis assequi licuit, eam rem tradidit. Itaque mansit Comanæ caput, ne ipsis, puto, incolis salis notum. Tum enim tempora, tum negolia alta rem ignorantia oblexcrant: cum præsertim Iconomachi interim emersissent, quos tantum abest ut sanctorum reliquiis cultum adhiberent, ut etiam ubicunque illæ exstare noscerentur, incendio eas traderent. Eam igitur ob rationem nulli deinceps sacratissimum pignus conspicuum erat aut exploratum. Postquam autem rcrum summa ad orthodoxos rediit, iterumque sceplra fidelibus Augustis concredita sunt, ac Iconomachi impii cum sonitu perierunt, condignam scilicet ultionem nacti, tum sane etiam Præcursori ut caput suum manifestum faceret placuit; stupendumque munus non huic illive civitati (exiguis nempe oppidis exiguisque terminis definitis), scd nt omnium maximæ summeque regali, nempe Constantinopoli, traderet; quo nempe et thesaurus inviolabilis servaretur, illaquc ejus depoositione honestarctur, ipsumque adeo sacrum munus, ut par est, splendoris aliquid ab ea mutuaretur, quod nempe penes illam majores honores cultumque impersiorem haberet. Tum namque Michael ac Theodora sceptra susceperant, Ignatiusque Methodii successor, virmultis clarus virtutibus, Ecclesiam regebat. Sub his inclytis, etiam preliosissimum pignus istud in reginam urbium infertur, tertiamque hanc ac postremam inventionem nancitcilur. Porro adinventionis modus ejusmodi fuit.