# De Inventione Capitis Joannis Baptistae 3.35-47

Dionysius Exiguus, De Inventione Capitis Joannis Baptistae, 3.35 to 3.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/de-inventione-capitis-joannis-baptistae/3.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/de-inventione-capitis-joannis-baptistae/3.35

Sequenti autem die dominico simul cum diacono Cyriaco et Juliano monacho venientes, episcopo jam post matutinas orationes de ecclesia tunc egredienti suggessimus, dicentes, quia sanctus Joannes Baptista revelatus est. Ipse vero stupefactus ait: < Nullus hoc novit, et quis vestrum audeat contingere? » Dixitque ci Cyriacus diaconus: » Quando venire dignaris? » et ille, < eras, inquit, adveniam. » Postera autem die cum presbyteris et diaconis episcopus venit, et intrantes ad locum, procidentes in facies suas adoraverunL Malchus [al., Malachus] autem presbyler, unus ex his qui cum episcopo venerant, infideliter motus, ait: < Unde hoc certum est, quod caput Præcursoris existat? » Mittensque manum ut contingeret hydriam, confestim exaruit, adhæsitque manus cjus hydriæ, nec eam extrahere valuit. Instanter autem ab omnibus oratione facta, cunctisque glorificantibus Deum, atque precantibus pro eo, vix tandem quidem manum potuit abstrahere, sed ita permansit invalida. Episcopus autem, cum universis qui secum erant, accipiens hydriam cum sancto thesauro ibi reposito, interim in diaconio, id est in secretario ecclesiae collocavit, donec ædificaretur basilica in nomine ejus. Quæ ubi perfecta est, cum dies sanctae depositionis ejus instaret, apparuit sanctus Joannes ei cujus manus aruerat, dicens: In ipsu processione, cum fit depositio, pone manum tuam super hydriam,et statim sanabitur. Hoc autem cum fecisset, restituta est pristinae sanitati. a Facta est S. Joannis Præcursoris ac Baptistæ depositio in ejus templo mensis Octobris vigesima sexta, anno, indictione sexta, imperantibus religiosis piisque ac orthodoxis Augustis Valentiniano Juniore ac Marciano, principibus memoria sempiterna dignis: ad laudem et gloriam magni Dei ac Salvatoris nostri Jesu Christi, cui gloria cum intemerato Patre sanctissimoque ac vivifico Spiritu, in sæcula sæculurum. Amen.

---

Dionysius Exiguus, De Inventione Capitis Joannis Baptistae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa005/stoa0108f.stoa005.opp-lat1.xml.
