# De Inventione Capitis Joannis Baptistae 6

Dionysius Exiguus, De Inventione Capitis Joannis Baptistae, Concio in primam, secundam atque terliam inventionem pretiosi capitis S. Præcur…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/de-inventione-capitis-joannis-baptistae/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/de-inventione-capitis-joannis-baptistae/6

Cum vero multi deinceps alii aliis succedanei pignus obtinuissent, exque aliis in alios depositum transisset, ad extremum in monachi cujusdam manus devenit. Eustathius illi nomen; sensus vero nihi! in fide sanus, etsi alios error illius latuerat. Is quoque gratiam cauponans, tum creditum pignus celabat, tum cum eo, quam opinionem (Arianus scilicet homo) colebat. At ubi Emeseni, unde etiam oriundus erat, viri mores fidemque tandem agnovissent, ac eum urbe pulsuri essent, rogabat ille vel unius dici inducias, tumque ojicerent. Erat hæc maligna plenaque vafritie strues. Quippe sacrum caput in spelunca quadam deposuerat, inqne hydriam conjecerat, crusta lapidea ad os posita, ac arena ei ingesta: eamquo ob rem temporis moras illas captabat, quo indc pignus auferret, suique illud juris demens homo efficerct. Enimvero Emeseni, ne vel momento passi consistere, protinus ablegarunt, cum plane vir divinus I impetum illis acueret utque bonum incunctanter præstarent, impelleret. Succedunt deinceps in spelunca viri monachi, atque optimum vitae consectantes genus; qui qnidem locum colerent, occultum tamen in eo pigris, thesaurum illum affluentissimum haudquaquam scirent. Inque hunc modum absoluta est prima inventio ipsa hac die circitcr Februarii vicesima quarta peracta, ut est conjectura.

---

Dionysius Exiguus, De Inventione Capitis Joannis Baptistae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa005/stoa0108f.stoa005.opp-lat1.xml.
