Latin
Sancti Patris nostri ac confessoris Theodori Studitæ laudatio in tertiam invent…
Dionysius Exiguus, De Inventione Capitis Joannis Baptistae 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ac tu quidem una cum viro amara interiisti morte, corruptis olentibusque infra sepulcrum amborum cadaveribus ac vermium copia scatentibus; quod vero præcidistis caput, super terram salit: sanctorum ei manus obsequuntur, sacerdotum chori pompa comitantur, monachorum agmina deprecantur, procerum turmæ magnificant, ac lauJibus prosequuntur. Longe maximam hominum multitudinem congregat, Dei numine collectum coetum; ipsam, ut verbo dicam, angelorum multitudinem una colligens, laudisque nobis consortio accedens; siquidem summe angelis chara, pari cum eis nomine ac gloria certantis præclarissima celebritas existit. Gratiae unguenta super nardum, super crocum, super cinnamomum pigmentariaque omnia aromata scaturit. Clamat ac vociferatur tuam semper sceleris plenam molitionem sine voce traducens.