# De Inventione Capitis Joannis Baptistae 9

Dionysius Exiguus, De Inventione Capitis Joannis Baptistae, Concio in primam, secundam atque terliam inventionem pretiosi capitis S. Præcur…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/de-inventione-capitis-joannis-baptistae/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/de-inventione-capitis-joannis-baptistae/9

Cum autem ego ex iis quæ apparuerant in stuporein actus, cuidam scalae illic positæ inniterer, duo iterum alria aspecto: alterum ad orientem, alterum ad meridiem exporrectum erat. Medium consistebat templum pulcherrimum, in quod singulatim ingressa agnina reverenter adorationem præstabant. Tum quoque alii duo præstanti specie mihi statim facti conspicui, in haec verba clamabant: En tibi et magnus Joannes in templo, quem et vide et crede. Quem etiam multo fulgore splendentem aspexi. Is ingredientium classes, subridentibus aspectabat oculis, singulisque ordine benedictionis munus impendebat. Ubi illæ benedictiones impertitæ fuissent, finemque earum res habuissent, ipse quoque ab eo benedictione donandus accessi. Ac vero ad pedes illi accidi, totus trepidus ac pavens. At ille statim erigit, ac fiducia implens ad tremendi oris osculum benigne adnuit. Deinde etiam vas melle plenum sinu proferens, mihi in manus tradidit, jubetque accipiam. Mox ac accepi, inde exibam; ac velut viæ ducem agebam. Tum ille nulla mora post me sequebatur, simulque ambo in monasterium sumus ingressi. Illi comites erant, et quas videram classes, apud quas etiam igneam quamdam columnam illis prælucentem aspexi. Hinc majori perculsus metu, ex turbatione somnum excussi. Ejusmodi fuit quod mihi in somuium accidit, longum illud, ac longam habens expositionem, non minus tremendum quam verum, siquidem utraque in eo ratio existit. Interim ego dubius hærens subditis jubeo, ut consuetum precum pensum unusquisque duplum exsolvant. In his unus illorum Isacius nomine, dum adhuc psallit, inque Deum tollit oculos, ante speluncam ignem ardentem, intraque templi fores invadentem cernit. Visum ille confestim ostendit. Ego tacere jubens, quippe qui ex superiori visione ante rei sensum acceperam, metu eum liberum feci. Videbatur enim mihi fuisse perterritus. Postquam autem alii quinque dies transissent, alia iterum mihi visio obtigit.

---

Dionysius Exiguus, De Inventione Capitis Joannis Baptistae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa005/stoa0108f.stoa005.opp-lat1.xml.
