# Epistola 'De Ratione Paschae' 2

Dionysius Exiguus, Epistola 'De Ratione Paschae', * EPISTOLA DIONYSII DE RATIONE PASCHÆ, SCRiPTA ANN CHRISTI VULGARI lXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/epistola-de-ratione-paschae/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/epistola-de-ratione-paschae/2

Noverimus itaque quia idem decemnovennalis cyclus i per ogdoadem et hendecadem semper in se revolvitur. Octo namque et undecim ipse numerus explicatur. Ogdoas ergo, quæ incipit a primo decemnovennali cyclo, qui est lunaris decimus septimus, hac ratione peragitur: ut annos primum et secundum communes, id est minores habeat; tertium embolisinum, id est majorem; annum quartum et quintum item communes, sextum embolismum, septimum communem, octavum embolismum. Ac per hoc ogdoadis communes anni quinque et tres embolismi jugiter ascribuntur. Communis autem annus duodecim lunares menses colligit, qui dies trecentos quinquaginta quatuor efficiunt. Embolismus autem annus et lunas tredecim, et dies trecentos octoginta quatuor habere monstratur. Item hendecas hac lege decurrit k. Incipit a nono cyclo decemnovennali, qui est lunari sextus; cujus pimus et secundus annus communis est, tertius embolismus, quartus et quintus communis, sextus embolismus, septimus et octavus communes, nonus embolismus, decimus communis, undecimus embolismus sicque hendecas communibus annis septem, embolismis quatuor terminatur. Embolismorum autem ista ratio probatur existere, quia annorum communium vidEtur damna supplere, quatenus ad solare tempus lunaris exaequetur excursio. Quamvis enim anni solaris circulum m per singulos menses luna circumeat, tamen ejus perfectionem duodecim suis mensibus implere non valet n. Denique in annis communibus ad rationem solaris anni undecim dies lunæ deesse cernuntur. In embolismis vero novemdecim diehus eumdem annum videtur solarem o luna transcendere. Quapropter ogdoadis et hendecadis annos, juxta prefati circuli ordinem, in medium proferamus, et liquido probabimus per octo annos et undecim lunae cursum cin sole contendere, quando tot dies illa colligat quot ille cucurrerit.

---

Dionysius Exiguus, Epistola 'De Ratione Paschae', ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa006/stoa0108f.stoa006.opp-lat1.xml.
