Latin
* EPISTOLA DIONYSII DE RATIONE PASCHÆ, SCRiPTA ANN CHRISTI VULGARI lXXVI
Dionysius Exiguus, Epistola 'De Ratione Paschae' 3
Unproofread scanNot analysed yet
In ogdoade diximus quinque annos esse communes, tres embolismos. Quinquies ergo trecenteni quinquageni quaterni, lUunt mille septingenti septuaginta; et ter trecenteni octogeni quaterni, mille centum quinquaginta Juo, ac per hoc simul fiunt his mille nongenti viginti duo. Similiter octo anni solares, si in summam redigantur, id est octies trecenti sexageni quini, et quadrans a, faciunt simul bis mille nongentos viginti duos. Simili modo et hendecadis annos, qui sunt communes septem et quatuor embolismi, si in summam ea qua diximus supputatione congesseris, tantumdem pene reperies, quantum undecim solares anni conficiunt, hoc est quater mille quatuordecim b. Hæc est ergo embolismorum, sicut prædiximus, ratio, ut incrementis suis communium annorum detrimenta compensent.