# Epistola 'De Ratione Paschae' 5

Dionysius Exiguus, Epistola 'De Ratione Paschae', * EPISTOLA DIONYSII DE RATIONE PASCHÆ, SCRiPTA ANN CHRISTI VULGARI lXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/epistola-de-ratione-paschae/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/epistola-de-ratione-paschae/5

Atque ut hoc manifestius possit intelligi, præsentis anni exemplo monstremus. Indictio quippe quarta est, et lunaris circulus undecimus; decemnovennalis cyclus decimus quartus c. Et quoniam hendecadis sextus annus est, cum embolismum esse necesse est. A decima quinta itaque luna praeteriti festi usque ad decimam quartam præsentis, quot sunt dies diligentius inquiramus, et inveniemus procul dubio quando Pascha celebrare debeamus. Transacto anno per indictionem tertiam (in Pascha) e lunam decimam quartam nono calendarum Aprilium die, id est viaesimo quarto mensis Martii fuisse, quis dubitet, qui curam hujus rci habere quantulumcunque cognoscitur? Et ideo ab octavo calendarum Aprilium die numerandi sumamus exordium: habemus Martii dies septem, Aprilis triginta, Maii triginta et unum, Junii triginta, Julii triginta et unum, Augusti triginta et naum, Septembris triginta, Octobris triginta et unum, Novembris triginta, Decembris triginta et unum, Januarii triginta et unum, Februarii viginti octo, Mar Iii triginta et unum, Aprilis duodecim dies, quod cst pridie idas Aprilis. Fiunt simul trecenti octoginta quatuor. Quod si, juxta corum definitionem qui lunam aliter quam sc veritas habet computant, dccimam quartam, non pridic iduum Aprilium, sed tertio iduum demus occurrere, trecenti octoginta tres dies imminuto numero colligentur g; quod nullo fieri pacto concetlilur. Et ita semper quoties dubitatio talis occurrerit, a decima quinta luna trans actæ festivitatis, usque in decimam quartam Paschæ, quod quærimus, dics sollicitc computemus. Et si communis annus est, trecentos quinquaginta quatuor dies; si embolismus est, trecentos octoginta quatuor inveniemus: nec inæqualitas i prorsus eveniet, quia regula cycli hujus hac ratione subsistit, cujus enucleatam formulam subjecta descriptione pandemus.

---

Dionysius Exiguus, Epistola 'De Ratione Paschae', ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa006/stoa0108f.stoa006.opp-lat1.xml.
