# Epistolae Duae De Ratione Paschae 1.1

Dionysius Exiguus, Epistolae Duae De Ratione Paschae, Letter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/epistolae-duae-de-ratione-paschae/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/epistolae-duae-de-ratione-paschae/1.1

Domino beatissimo, et nimium desideratissimo fatri Petronio cpiscopo; Dionysius Exiguus. Paschalis festi rationem, quam multorum diu freqnenter a nobis exposcit instantia, nunc adjuli precihus vestris explicare curavimus: sequentes per omnia venerabilium trecentorum et octodecim pontificum, qui apud Nicæam civitatem Bithyniæ contra vesaniam Aril convenerunt, etiam rei hujus absolutam veramque sententiam: qui quartasdecimas lunas paschalis observantix per novemdecim annorum redeuntem semper in se circulum stabiles immolasque fixerunt: quæ cunctis sæculis eodem quo repetuntur (al., reponuntur) exordia sine varietatis labuntur excursu. Hanc autem regulam præfati circuli non tam peritia singulari quam sancti Spiritus illustratione sanxerunt, et velut anchoram firmam et stabilem huic rationi lunaris dimensionis apposuisse cernuntur: quam postmodum nonnulli vel arrogantia despicientes, vel transgredientes inscientia, Judaicis inducti fabulis, diversam atque contrariam formam festivitatis unicæ tradiderunt. Et quia sine fundamenti soliditate non potest structura ulla consistere, longe aliter in quibusdam annis dominicum Pascha et lunae computum præfigere maluerunt, inordinatos circulos ordinantes (al., ordientes): qui non solum nullam recursus stabilitatem, verum etiam cursum præferunt errore notabilem.

---

Dionysius Exiguus, Epistolae Duae De Ratione Paschae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa008/stoa0108f.stoa008.opp-lat1.xml.
