Latin
Letter 1
Dionysius Exiguus, Epistolae Duae De Ratione Paschae 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed Alexandrinæurbis archiepiscopus beatus Athanasius, qui etiam ipse (al. ,et ipse) Nicæno concilio tunc sancti Alexandri pontificis diaconus, et in omnibus adjulor interfuit; et deinceps venerabilis Theophilus, et Cyrillus, ab hac synodi veneranda constitutione minime desciverunt. Imo potius eumdem decemnovennalem circulum, qui Enneacaidecaeterida Græco vocabulo nuncupatur, sollicite retinentes, paschalem cursum nullis diversitatibus interpolasse monstrantur. Papa dcnique Theophilus centum annorum cursum Theodosio seniori principi dedicans, et sanctus Cyrillus cyclum temporum nonaginta et quinque annorum componens, hanc sancti concilii traditionem ad observandas quartasdecimas lunas paschales per omnia servaverunt. Et quia stud iosis, et quærentibus scire quod verum est, debet ejusdem circuli regula fixius inhærere, hanc post præfationem nostram credidimus ascribendam. Nonaginta quinque autem annorum hunc cyclum studio quo valuimus expedire contendimus: ultimum ejusdem beati Cyrilli, id est quintum circulum, quia sex ad huc ex eo anni supererant, in nostro hoc opere praeferentes: ac deinde quinque alios juxta normam ejusdem pontificis, imo potius sæpe dicii Nicæni concilii, nos ordinasse profitemur.