# Epistolae Duae De Ratione Paschae 1.7

Dionysius Exiguus, Epistolae Duae De Ratione Paschae, Letter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/epistolae-duae-de-ratione-paschae/1.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/epistolae-duae-de-ratione-paschae/1.7

Quanta vero in Ecclesiis toto terrarum orbe diffusis horum Patrum nitamur auctoritate, non labor est ostendere: cum secundum concilium apud Nicæam post tempora non longa conveniens a, eorum primitus definitionem, quam de paschali ratione protulerant, nullo modo violandam esse censuerit. Denique in sanctis canonibus, sub titulo septuagesimo nono, qui est primus ipsius Antiocheni concilii, his verbis invenitur expressum: Omnes qui ausi fuerint dissolvere definitionem sancti et magni concilii quod apud Nicæam congregatum est, sub præsentia piissimi et venerandi principis Constantini, de salutifera solemnitate paschali, excommunicandos, et dt Ecclesia pellendos esse censemus; si tamen contentiosi, adversus ea quæ bene sunt decreta, perstiterint. Et hæc quidem de laicis dicta sint. Si quis autem eorum qui praesunt Ecclesiæ, aut episcopus, aut presbyter, aut diaconuS, post hanc definitionem tentaverit ad subversionem populorum, et Ecclesiarum perturbationem, aeorsim colligere, et cum Judæis Pascha celebrare; sancta synodus hunc alienum jam hinc ab Ecclesia indicavit, quod non solum sibi, sed plurimis causa cor ruptionis ac perturbationis exstiterit. Nec solum a mi- Misterio tuMes removet, sed etiam illi qui post damnalionem hujusmodi communicare tentaverint, damnari sunt, omni quoque extrinsecus honore privati, quem sancta regula, et sacerdotium Dei promeruit. His non dissimilia venerabilis papa Leo sedis apostolicæ præsol pronuntiat, dicens: Contra statuta canonum paternorum, qum ante longissimæ ætatis annos in urbe Niccea spiritalibus sunt fundata decretis, nihil cuiquam audere conceditur: ita ut si quis diversum quid velit decerneret se potius minuat, quam illa corrumpat. Quæ si, ut oportet, a cunctis pontificibus intemerata,errentur, per universas Ecclesias pax erit, et firma concordia. Et itenun: In omnibus, inquit, ecclesias icis causis, his legibus obsequimur, quas ad pacificam observantiam omnium sacerdotum per trecentos octodecim antistites Spiritus sanctus instituit: ita ut etiam si multo plures aliud, quam illi statuere, decernant, in nulla reverentia sit habendum, quidquid fuerit a prædictorum constitutione diversum.

---

Dionysius Exiguus, Epistolae Duae De Ratione Paschae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa008/stoa0108f.stoa008.opp-lat1.xml.
