# Epistolae Duae De Ratione Paschae 2.1

Dionysius Exiguus, Epistolae Duae De Ratione Paschae, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/epistolae-duae-de-ratione-paschae/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/epistolae-duae-de-ratione-paschae/2.1

Dominis a me plurimum venerandis Bonifacio primicerio notariorum, et Bono secundicerio, Dionysius Exiguus salutem. Observantiae (al., Reverentia, non bene) paschalis regulam, diu sancto ac venerabili Petronio episcopo commonente, tandem stylo commendare compulsus, omnem deinceps diversitatis oppugnationem sublatam fore credideram; maxime quod sanctorum trecentorum octodecim antistitum qui apud Nicacam convenerant, auctoritatem totis nisibus insinuare curaveram: qui in ipso concilio venerando decemnovennalem cyclum regulariter affigentes, quartas decimas lunas paschalis observantiæ per omnia temrora legi suae revolutionis immobiles adnotaverunt. Sed quoniam sanctitas vestra, orta rei hujus quaestione, de archivo Romanæ Ecclesiae Pascbasini venerabilis episcopi scripta, quem constat pro persona beatissimi papae Leonis sancto Chalcedonensi præsedisse concilio, ad eumdem papam per idem tempus directa nunc proLulit, quae sanctis Patribus evidenti ratione consentiunt, huic praesenti indidimus operi: ut hujus etiam viri testimonio niteremur, qui manifesto miraculo venerabilium pontificum paschalia decreta confirmat. Quod vero in scriptis ipsis communium annorum et embolismorum mentio facta est, et a nonnullis hæ ratio, quæ ex Hebræorum, ut fertur, traditione descendit, magnopere quaeritur, scire volentibus, utrum huic paterna regula (al., paternæ regulæ) consonare videatur; necessarium duximus, et hanc notitiam, ne probetur in aliquo dissidere, coacta brevitate digerere.

---

Dionysius Exiguus, Epistolae Duae De Ratione Paschae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa008/stoa0108f.stoa008.opp-lat1.xml.
