# Epistolae Duae De Ratione Paschae 2.2

Dionysius Exiguus, Epistolae Duae De Ratione Paschae, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dionysius-exiguus/epistolae-duae-de-ratione-paschae/2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dionysius-exiguus/epistolae-duae-de-ratione-paschae/2.2

Noverimus itaque, quia idem decemnovennalis cyclus per ogdoadem et hendecadem semper in se revolvitur. Octo namque et undecim ipse numerus explicatur. Ogdoas ergo, quæ incipit a primo decemnovennali cyclo, qui est lunaris decimus septimus, bac ratione pcragitur, ut annos primum et sccundum, communes, id est mioores habeat, tertium embolismum, id est majorem; annum quartum et quintum item communes, sextum embolismum; septimum communem, octavum embolismum. Ac per hoc ogdoadis communes anni quinque, et tres embolismi jugiter ascribuntur. Communis autem annus duodecim lunares menses colligit, qui dies trecentos quinquaginta quatuor efficiunt. Embolismus autem annus, et lunas tredecim, et dies trecentos octoginta quatuor habere monstratur. Item hendecas hac lege discurrit. Incipit nono anno cycli decemnovennalis, qui est lunaris sextus: cujus primus et secundus annus communis est, tertius embolismus; quartus et quintus communis, sextus embolismus; septimus et octavus communis; nonus embolismus; decimus communis, undecimus embolismus: sicque bendecas communibus annis septem, embolismis quatuor terminatur. Embolismorum autem ista ratio probatur existere, quia annorum communium videtur damna supplere: quatenus ad solare tempus lunaris exæquetur excursio. Quamvis enim anni solaris circulum per singulos menses luna circumeat, tamen ejus perfectionem duodecim suis mensibus implere non praevalet. Denique in annis communibus ad rationem solaris anni undecim dies lunæ deesse cernuntur. In embolismis vero novemdecim diebus eumdem annum videtur solarem luna transcendere. Quapropter ogdoadis et hendecadis annos, juxta praefati circuli ordinem, in medium proferamus; et liquido probabimus, per octo annos et undecim, lunæ cursum cum sole contendere: quando tot dies illa colligat quot ille cucurrerit.

---

Dionysius Exiguus, Epistolae Duae De Ratione Paschae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0108f/stoa008/stoa0108f.stoa008.opp-lat1.xml.
