Latin
BGU 7 1694
Documentary Papyri and Tablets, Bgu 7 1694
Not analysed yet
Marco Pontio Laeliano Aulo Iunio Pastore consulibus X Kalendas Decembres anno IIII Imperatoris Caesaris Marci Aureli Antonini Augusti et Imperatoris Caesaris Lucii Aureli Veri Augusti mense Athyr die XXV Alexandreae ad Aegyptum descriptum et recognitum ex tabula professionum quibus liberi nati sunt, quae proposita erat in Atrio magno, in qua scriptum fuit id, quod infra scriptum est. Marco Pontio Laeliano Aulo Iunio Pastore consulibus anno III Imperatoris Caesaris Marci Aureli Antonini Augusti et Imperatoris Caesaris Lucii Aureli Veri Augusti Marco Annio Suriaco praefecto Aegypti professiones liberorum acceptae citra causarum cognitionem tabula IIII pagina V V Idus Augustas Marcus Lucretius Octavianus absens per sestertios CCCC Publium Cornelium Bassum filium natum Marcum Lucretium Numisianum ex Iulia Cuaiane XIIII Kalendas Augustas quae proxumae fuerunt domicilio Iuliopoli Aegypti crescentes ad Kalendas