Latin
C.Epist.Lat. 141
Documentary Papyri and Tablets, C.Epist.Lat. 141
Not analysed yet
Claudius Terentianus Claudio Tiberiano domino et patri carissimo plurimam salutem ante omnia opto te fortem et hilarem et salvum mihi esse cum nostris omnibus quotiensque autem a te habeo novum mihi bene est scias me pater accepisse… anaboladium et tunicam et pannos braciles et ab Nepotiano pau …a spe amara palpatum tu autem dedisti illi asperos pervenies optatissimus… mihi felix ad annum optime scis et tu quantum collegissit mentitus scias autem rapi me in Syriam exiturum cum vexillo et rogavi illum dare mihi ille autem negavit se habere asperos ait mihi si non mi reddas …ri… referam patri tuo et nisi quod opus mihi fuit ut …reddidissem illi libenter ut reciperes ab illo nostrum involucrum probavere se in class August Alexandrin et Kalabel et Deipistus …h…uam s…nullus computavit casus suae vitae …neque la… nec ob haec Marcellum odi quoniam nihil mihi pro dis fuerunt nisi verba nullius concepi odium et ivi me obicere navi et per eos me probavi in classe ne tibi paream a spe amara palpatum vagari quasi fugitivum oro et rogo te pater neminem habeo enim carum nisi secundum deos te ut mittasmihi per Valerium gladium pugnatorium et lanceam et dolabram et copulam et lonchas duas quam optimas et byrrum castalinum et tunicam bracilem cum bracis meis ut habeam quoniam extrivi tunicam antequam me probarem in militiam bracae autem novae positae sunt et si quid missurus es inscribe omnia et signa mihi scribe in epistula ne quid mutetur dum adfer tur et si scribes mihi epistulam inscribas in liburna Neptuni scias domo nostrae deorum beneficio omnia recte esse misi tibi amphoras II olivarum colymbade una et una nigra amphorae istae sunt pares illis medianis quas misi ex eis potes et has cognoscere rogo et oro te pater ut eas ad Delta mercatoria navi ut emas et mittas tres tocadas …abest la…s…ni ut…r salutat te mater mea et Ptolemaeus pater meus et fratres mei omnes saluta et Aphrodisiam et Isitychen et ……Serenum scribam et Marcellum collegam tuum et Tere ntium collegam tuum et omnes contubernales tuos bene valere te opto multis annis cum tuis omnibus vale