# C.Epist.Lat. 146

Documentary Papyri and Tablets, C.Epist.Lat., C.Epist.Lat. 146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/c-epist-lat/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/c-epist-lat/146

… dico illi da mihi dico aes paucum ibo dico ad amicos patris mei item acum linteaminaque mihi mandavit nullum assem mihi dedit ego tamen hinc abinde collegi paucum aes et ivi ad …uaroclum et …g…ivan et emi pauca quae expetivi si aequum tempus esset se exiturum Alexandriam siluit item non mihi dedit aes quam aureum matri meae in vestimenta hoc est inquit quod pater tuus mihi mandavit quo tempore autem veni omnia praefuerunt et lana et matrem meam autem praegnatam inveni nihil poterat facere deinde post paucos dies parit et non poterat mihi succurrere item litem habuit Ptolemes pater meus supera vestimenta mea et factum est illi venire Alexandriam cum tironibus et me reliquit cum matre mea soli nihil poteramus facere absentia illinc abituri mater mea exspectemus illum dum venit et venio tecum Alexandriam et deduco te usque ad navem Saturninus iam paratus erat exire illa die quando tam magna lis facta est dico illi veni interpone te si potes adiuvare Ptolemaeum patrem meum non magis curavit me pro xylesphongio sed suum negotium et circa res suas attonitus exeundo dico illi da mihi paucum aes ut possim venire cum rebus meis Alexandriae in impendia negavit se habere veni dicit Alexandriam et dabo tibi ego non abivi mater mea nobis assem vendidit linteamina ut veniam Alexandriam Claudio Tiberiano patri a Claudio Terentiano

---

Documentary Papyri and Tablets, C.Epist.Lat.. Text: Duke Databank of Documentary Papyri (papyri.info), CC BY 3.0. Changes: editorial sigla resolved and the documents arranged as reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://papyri.info/ddbdp/c.epist.lat.
