Latin
C.Epist.Lat. 169
Documentary Papyri and Tablets, C.Epist.Lat. 169
Not analysed yet
Iulio Domitio tribuno militum legionis ab Aurelio Archelao beneficiario suo salutem iam tibi et pristine commen daveram Theonem amicum meum et modo quoque peto domine ut eum ante oculos habeas tamquam me est enim talis homo ut ametur a te reliquit enim suos et rem suam et actum et me secutus est et per omnia me securum fecit et ideo peto a te ut habeat introitum ad te et omnia tibi referre potest de acto nostro quidquid mihi dixit illud et factum esse scito amavi hominem …m… sed des …a te peto domine …m… ibi est …c… hab… h… et …tor t…ico …illum ut …ypse …intercessoris ut illum commendarem opto te felicissimum domine multis annis cum tuis omnibus bene valere hanc epistulam ante oculos habeto domine putato me tecum loqui vale Iulio Domitio tribuno militum legionis ab Aurelio Archelao beneficiario …st… …quia…