Latin
Ch.L.A. 10 415
Documentary Papyri and Tablets, Ch.L.A. 10 415
Not analysed yet
exemplum edicti in multis benefactis consultisque divi parentis mei id quoque iure nobis praedicandum puto quod causas quae ad principalem notionem uel prouocatae uel remissae fuissent imposita quadam necessitate decidendas esse perspexit ne aut probi homines conflictarentur diutina mora aut callidiores fructum capere aliquem protrahenda lite aucuparentur, quod cum animaduertisset iam per multos annos euenire et sanxit salubriter praefinitis temporibus intra quae cum ex prouinciis ad agendum venissent utraeque partes nec discederent priusquam ad disceptandum introducti fuissent aut scirent fore ut altera parte audita seruaretur sententia aut secundum praesentem pronuntiaretur sin uero neuter litigantium adfuisset excidere tum eas lites ex ordine cognitionum offici nostri. et Hercules iam dudum id obtinendum fuit cum a prescripto eius edicti satis superque temporis quasi coniuentibus nobis transcucurrerit et …iudex in pr…edium fundiue …interposito tempore …ation…con… …s in Italia q…edi… …sex menses transalpinis autem …m annum qui nisi adfuerint uel defensi fuerint cum controuersiae eorum noscantur sciant fore et stetur sententia et accusatores ad petendam poenam iure cogantur. sed quoniam capitales causae aliquid auxilium conctationis admittunt et accusatoribus et reis in Italia quidem nove menses dabuntur transalpinis autem et transmarinis annus et sex menses intra quos nisi adfuerint fore iam nunc sciant ut cum prosecutoribus ueniant quod neque graue neque durum videri potest si iis tam prolixum tempus indulserim et opinor qui aliqua dignitate censeri possunt tanto …i debent solliciti esse ut iis quae praecepta sunt maturato obsequantur cum praesentem reputent interesse honestatis suae ut quam primum molestia careant. apellationes uero quae ad magistratus et sacerdotia et alios honores pertinebunt habeant formam temporis sui set ea quaequae sunt er…rump…umqu… ad notionem cog…f… bo …