Latin
Ch.L.A. 11 496
Documentary Papyri and Tablets, Ch.L.A. 11 496
Not analysed yet
quicunque mihi ex ea, quae uxor mea est, tempore mortis meae natus natave erit ,mihi heres …esto suntove . quod si unus unave ex his ,quicunque …natus natave erit eruntve ,moriatur ,erogatio …hereditatis pro portione maior esto. cum autem sciam mihi non licere per testamentum plus …quam quod in lege Fufia Caninia conprehensum …sit manumittere, rogo, heres carissime ,manumittas …ei non obstet fugitivorum servorum meorum numerus …si quid ego post hoc testamentum meum nuncupatum …codicillis charta membrana aliove quo genere …scriptum signatumque reliquero, quo non recto testamenti iure legumve dari quid aut fieri iussero, aut si quid vel vivus dedi donavi dedero …donavero vel liberum liberamve esse vetuero …servum servamve, ratum esto ac si in hóc testamento cautum conprehensumve esset . huic testamento dolus malus abesto . familiam pecuniamque testamenti faciendi causa emit quis sestertio i… libripendis loco quis, antestatus est quem. …