# Ch.L.A. 11 496

Documentary Papyri and Tablets, Ch.L.A. 11, Ch.L.A. 11 496. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/ch-l-a-11/496
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/ch-l-a-11/496

quicunque mihi ex ea, quae uxor mea est, tempore mortis meae natus natave erit , mihi heres … esto suntove . quod si unus unave ex his , quicunque … natus natave erit eruntve , moriatur , erogatio … hereditatis pro portione maior esto. cum autem sciam mihi non licere per testamentum plus … quam quod in lege Fufia Caninia conprehensum … sit manumittere, rogo, heres carissime , manumittas … ei non obstet fugitivorum servorum meorum numerus … si quid ego post hoc testamentum meum nuncupatum … codicillis charta membrana aliove quo genere … scriptum signatumque reliquero, quo non recto testamenti iure legumve dari quid aut fieri iussero, aut si quid vel vivus dedi donavi dedero … donavero vel liberum liberamve esse vetuero … servum servamve, ratum esto ac si in hóc testamento cautum conprehensumve esset . huic testamento dolus malus abesto . familiam pecuniamque testamenti faciendi causa emit quis sestertio i… libripendis loco quis, antestatus est quem. …

---

Documentary Papyri and Tablets, Ch.L.A. 11. Text: Duke Databank of Documentary Papyri (papyri.info), CC BY 3.0. Changes: editorial sigla resolved and the documents arranged as reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://papyri.info/ddbdp/chla;11.
