Latin
564.1 to 564.16
Documentary Papyri and Tablets, Ch.L.A. 13 564.1-16
Not analysed yet
…tapecc… …ualiat abluere et quid prudentiore consilium ut homo de mundanis rebus comparet… paradiso et terrena substantia transferat in caelestia sicut dominus ……praeclara uoce intonat: Tessauriciate uobis thesaurus in caelo, ubi nec fur effodiet, nec eruco rubigenat, nec tinia sulcat. igitur ego, in dei nomine, Chrothildis cogitans qualiter peccatorum meorum facinora possem abstergere et ad aeterna gaudia peruenire, licet incomptis pauperibus bene tribuendo potest anima adebisci remedium: sed tamen, iuxta quod scriptum est: date eleemosyna et omnia munda sunt uobis, praecipue ad domesticis fidei et illud: facite vobis amicus de Mammonae iniquitatis, qui uos recipiant in aeterna tabernacola et alibi: beati pauperis spiritum quoniam ipsorum est regnum caelorum, nihilominus bonum est pro cunctorum necessitatibus libenter manum porrigere: sed ad tale bona maxime oportit substantia transagendi conferrere, septam monasteria habitationis construere, uel de aeterna tabernacola debeant ad beneficia rebus respondere, praecipue ubi chorus sanctorum uirgenum iugiter meditationum carmena deuota mente domino canuntur, in loco ubi decernit construere in quorum honore ditatur ipsorum ante domino intercessio spiretur. et ideo, in dei nomine et in honore sanctae Mariae, genitricis domini nostri Jhesum Christi et citerorum sanctorum, quorum pignora in ipso monasterio habentur inserta, in loco nuncupante Brocaria, situm in pago Stampense, prope de fluviolo Urbia, iuvante Christo, monasterium puellarum deuota mente decriui fundare, ubi nepte mea Mummolam instituemus abbatissam, ea uero ratione ut, sub euangelica et apostolica traditione et regula sanctorum patrum, perpetuis temporibus, ipsa et socessoris earum in loco tramete debeant uitam perfrui et pro felicitatem regum uel statu ecclesiae et pro anima meae remedium domni misericordia attentius deprecare: et praecipue ut nulla monacha in eodem monasterium quippiam peculiare praesumat sed sint illis omnia communia. ad dictum locum sanctum uel praedicta congregationem, cedo ad die praesente et cessumque in perpetuo esse uolo et de iure meo in iure atque dominatione sanctae Mariae et sponsarum Christi in dicto locum consistentis trado atque transfundo, hoc est: ipso agro Brogaria, in quo monasterio, Christo presoli, construxi, duaspartes de ipsa uilla, tam ex luctuoso, quam undique ad nos peruenit, uolemus ut proficiat; et medietatem de loco nuncupante Pladano, sicut iam dixi, tam ex luctuoso quam undique ad nostra dominatione peruenit, uolumus