# Ch.L.A. 14 592.1-25

Documentary Papyri and Tablets, Ch.L.A. 14, 592.1 to 592.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/ch-l-a-14/592.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/ch-l-a-14/592.1

…d. quicquid …g… …s sacratissimus fiscus percipeat. si uero omnia, quod in hunc testamentum inserui, intacta custodieris, quidquid tibi superius delegaui, in tuo iure, perenni tempore, permaneant. si quid in hunc testamentum cuicumque non deputaui, tibi, dulcissime fili, habere cupio. similiter, ex demandatione bonae memoriae Deoroualdi, dono tibi canna argentea ualente plus minus solidos xxv et, a parte mea, dono tibi cauco argenteo ualente solidos xxx et medietatem ouium, quas Uigilius adtendit cum pastore nomine Gaugiulfo. simili modo, de Latiniaco et Balbiniaco, … … tam uestis quam aeramen uel utensilia et de bouibus ex omnia medietatem tibi dulcissime … … fili, habere praecipio. pari conditione, ex demandatione bonae memoriae Deoroualdi, dono tibi, dulcissime fili, de portione eius et de proprietate mea, mancipia his nominibus Unnegiselo, Aunemundo et filias Patricio, id est Fedane et Ausegunde et Agnechilde et Baccione, cum grege porcorum: uineae pedaturas duas , sitas in monte Maurilioni, quas Theodaharius et Garimundus colent: uineae pedatura tertia, sita in monte Metobaure, cum uineatore Guntachario: uineae pedatura quarta, sita in Tauriniaco, quem Imneredus colit cum uineatore Munegisilo: uineae pedatura quinta, sita in monte Uultoricino, quem Seuila colit cum ipso … …uineatore: haec omnia suprascripta tibi, dulcissime fili, ex mea uoluntate uel ex … …demandatione divae memoriae Deoroualdi, habere constitui. uinea, sita in monte Me… quem Habundancius colit, medietatem sanctae ecclesiae …eliense dare praecipio: aliam medietatem de ipsa uinea dulcissimo nepoti meo Bertigisilo habere iubeo. uinea, quem Agi… femina tenuit et uineam, quem Imnacharius colit, dulcissimae nepti meae Deorouarae, cum ipso Imnachario, habere praecipio. uinea plantas, qui sunt secus uineam Seuilani, dulcissimo nepoti meo Berterico habere praecipio. uinea, quem Uincimalus in monte Uultoricino colit, et puella, nomine Sunnechilde, et ancilla, nomine Lueria, cum filio Leudino, dulcissimae norae meae Bertouarae habere iubeo. item dulcissimo nepoti meo Bertegisilo, ichriario argenteo et mancipia his nominibus: Sunniulfo et sorore eius Gibethrude et filias Anthimio et flio Theo…nae iuniore habere constituo.

---

Documentary Papyri and Tablets, Ch.L.A. 14. Text: Duke Databank of Documentary Papyri (papyri.info), CC BY 3.0. Changes: editorial sigla resolved and the documents arranged as reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://papyri.info/ddbdp/chla;14.
