Latin
717.115 to 717.126
Documentary Papyri and Tablets, Ch.L.A. 21 717.115-126
Not analysed yet
Bonus, tabellio civitatis Ravennatis, scriptor huius chartulae donationis portionis in integro fundi suprascripti Baloniani cum omnibus ad se generaliter pertinentibus, sicut superius legitur, post roboratam a testibus atque traditam complevi et absolvi. notitia testium, idest Armatus vir devotus, scholaris et collectarius a sancta ecclesia, ad signum. Adquisitus vir clarissimus, optio numeri Mediolanensium. Iohannis vir honestus, negotiator Syrus, a Caput porticus. Laurentius vir strenuus, ex ypodecta civitatis Fanestris. Iulinus vir honestus, qui fuit adiutor quondam Marcatoris. Iuvinus vir honestus, horr…