Latin
Ch.L.A. 22 722
Documentary Papyri and Tablets, Ch.L.A. 22 722
Not analysed yet
……ab Albano viro honesto, agellario, suprascripto donatore, qui me presente signum sanctae crucis fecit, et eis relectum est, rogatus ab eodem testis suscripsi, et hanc chartulam mei presensia desuper sanctas evangelia contraditam vidi. Theofanius, filius quondam Theodosio, testi ut supra. Vitalis, filius Calionoso, primicerius bandi secundi Tiberiaci, testis ut supra. Iohannitis, miles numeri invicti, testis ut supra. Petrus, ex tribunus numeri Iuniorum, testis ut supra. …s, tabellio uius civitatis Ravennatis, scriptor uius chartulae donationis a presenti die de singulas uncias principales in integro duorum fundorum quorum vocabula sunt idest Sclariano et Domicilio, cum omnibus ad eisdem pertinentibus, sicut superius legitur, post roborationem testium atque traditam complevi et absolvi. notitia testium, idest Apollinaris vir clarissimus domesticus numeri invicti Theofanius vir honestus filius quondam Theodosio Vitalis vir clarissimus filius Calionoso Iohannitis vir devotus miles numeri invicti Petrus …ex tribunus numeri Iuniorum …