# Ch.L.A. 43 1248

Documentary Papyri and Tablets, Ch.L.A. 43, Ch.L.A. 43 1248. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/ch-l-a-43/1248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/ch-l-a-43/1248

f l Flavius Heraclianus Dionysio fratri praefecto castri Psoftis infrascriptas scholas antiquitus statutum numerum locorum omittere priores castri tibi commissi missa ad officium epistula significarunt, idoneos etiam duos proprio periculo ad replendas easdem scholas suggesserunt ideo litteris acceptis memoratos in isdem locis ex die Kalendarum … dominis nostris Arcadio quater et Honorio ter perpetuis Augustis consulibus sterni fac curans annonas eos secundum merita propriae dignitatis consecuturos esse. est autem Sarapiopn catafractarius, prouectus decurio Apion eques prouectus catafractarius exemplum f l Flauius Pulcher Gerontio fratri praefecto castri Psofthis omnis ordo…s… munien… neque enim … loco quem viduari merito laborum militaris patitur diciplina in eoque Sarapionem munificem in scholam catafractariorum debere constitui harum auctoritate cognosce ut praesentis indeptus meritum dignitatis deuotionem alacrius exerceat militarem ex die idque inlustri Aprelis post consulatum dominorum nostrorum Arcadii ter et Honorii iterum perpetuorum Augustorum relatus, ut dictum est, matriculis dignitatis propriae consequatur annonas exemplum data xv Kalendas Maias Alexandriae fl Flauius Eleutherius H…st… fratri praefecto castri Psofthis … insi…tia… nomina matriculis inserta … Vincentio et Fraovitho viris clarissimis consulibus omni armorum genere, quo instructi esse videbantur redhibito eximere curabis et sunt: decuriones Sarapion colicus stipendiorum xviii Stefanus debilis stipendiorum xxii Fileas senex stipendiorum xxxv Isidorus aegrotus stipendiorum xviii catafractarii Doroteus senex stipendiorum xxvii Foebammon ut supra stipendiorum xx Apammon colicus stipendiorum x Foebammon debilis stipendiorum vii equites Heraclas senex stipendiorum xxvii Ahesis ut supra stipendiorum xxvii Antonius ut supra stipendiorum xxvii

---

Documentary Papyri and Tablets, Ch.L.A. 43. Text: Duke Databank of Documentary Papyri (papyri.info), CC BY 3.0. Changes: editorial sigla resolved and the documents arranged as reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://papyri.info/ddbdp/chla;43.
