# Chrest.Wilck. 212

Documentary Papyri and Tablets, Chrest.Wilck., Chrest.Wilck. 212. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/chrest-wilck/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/chrest-wilck/212

Gaii Iuli Prisci Gaii Iuli Sereni Titi Fenii Macedonis Marci Servili Clementis Gaii Iuli Lecinniani Titi Iuli Eutychi Lucii Petroni Celeris Gaio Bellicio Calpurnio Torquato, Publio Salvio Iuliano consulibus iii nonas Novembres anno xii Imperatoris Caesaris Titi Aeli Hadriani Antonini Augusti Pii mense Athyr vii Alexandreae ad Aegyptum. descriptum et recognitum factum ex tabula albi professionum liberorum natorum, quae proposita erat in atrio magno, in qua scriptum fuit, id quod infra scriptum est. Gaio Bellicio Calpurnio Torquato, Gaio Salvio Iuliano consulibus anno xii Imperatoris Caesaris Titi Aeli Hadriani Antonini Augusti Pii, Marco Petronio Honorato praefecto Aegypti professionis liberorum acceptae citra causarum cognitionem tabula v et post alia pagina iii xviii Kalendas Octobres Tiberius Iulius Dioscurides … filiam natam Iuliam Ammonum ex Iulia Ammonario XIII Kalendas Septembres quae proximae fuerunt …R AD F.

---

Documentary Papyri and Tablets, Chrest.Wilck.. Text: Duke Databank of Documentary Papyri (papyri.info), CC BY 3.0. Changes: editorial sigla resolved and the documents arranged as reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://papyri.info/ddbdp/chrest.wilck.
