# P.Ital. 1 1.1-35

Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 1, 1.1 to 1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-1/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-1/1.1

…aesen… … non p… at… qua…ttat…dem … a provincia …cepit conductores vel homines nostros residere cum ergo feliciter ad Siciliam perveneris, duodecimae et tertiaedecimae indictionis pensione massae Fadilianae, quam ille minime profligavit, discussis omnibus …side…e…n…ti… …s ex undecima indictione facies rationes, ut, quidquid per illius neglegentiam corruptum est, tua industria corrigatur atque nobis reformetur. nihilominus hoc age, …raes… manu eius accepto facis, ut authenticas ipsas ad nos dirigas … universa, quae …dem relectis scire possimus. sed ita omnia procura, ut, dum a nobis, tribunus alius fuerit directus, fidei industriaeque tuae possit patrimonius noster …. ante omnia de fundo Partilatico, quem Tranquillus in tempore, filius Gregori quondam, sub certa depectione fiduciae nexu obligaverat iuxta cautionem, quam tecum portaveras, quam ipsi Pyrro refudisti, quia proxime a nescio quibus, quorum personam ignoramus, dicitur occupatum elicita auctoritate, age, ut domui nostrae reformetur, vel certe is, qui se obicit, ad finem viri defuncti satisfaciat debito. ut in hac parte prudentiam tuam ostendisti, quam profligaveras, quoniam cautionem ipse tecum habes maiorem, fac, ut tibi adquiras, quos solidos, cum pensiones quartaedecimae indictionis, tum ex praeteritis temporibus, quidquid sollicitudine tua exactum fuerit, aut ipse deferas, vel certe fide et periculo tuo ordinatis idoneis personis, quibuscum omnia documenta, quae Pyrrus egerit, dirigas. debito … … Gregori servata iustitia exige, ut, cum nobis satisfactum fuerit, de …ius habita moderatione iudicare possimus. quaequae tamen iubemus, sollertia tua omnia requirantur, ne in aliquo nobis aut secundae sententiae nostrae dispendium adferatur. simili modo et de peculia Clodiana … …ndum esse iubemus. ad conductores etiam vel actores et familia patrimonii nostri litteras dedimus, ut admonitione nostra pro utilitate nostri tuis obsecundent iussionibus. vide ergo, ne rursus aut tarditas aut desideria intercedat, et novitate nos excogitare ipse facias specialiter per id quod domui nostrae necessatur. si navis fuerit inventa, quae ad Ravennatem portum feliciter oportuno tempore disponat, transmitte, et ne forte non invenias, qui Ravennam veniat, ad urbem mittatur et in horreo nostro consignetur. et manu domini subscriptio: opto multos annos bene valeas.

---

Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 1. Text: Duke Databank of Documentary Papyri (papyri.info), CC BY 3.0. Changes: editorial sigla resolved and the documents arranged as reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://papyri.info/ddbdp/p.ital;1.
