Latin
1.36 to 1.72
Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 1 1.36-72
Not analysed yet
Lauricius vir illustris actoribus in Domino de nostra incolumitate gaudete. illud etiam admonemus, ut Sisinnio conductori massae Fadilianae, manente dispositione conductorum vestrorum, eius iussionibus obsecundetis, cui post regressum Pyrri tribuni ad omnia, quae minime egit, procuranda dato commonitorio nominis nostri cura mandavimus, et nemo vestrum rebellis contra eat, ne in exemplo disciplinae ultioni prosternatur. quidquid enim memoratus Sisinnius pro nostris commodis egerit, ex lectione commonitorii gratum nobis et acceptum esse scibitis. opto bene valeatis. Lauricius vir illustris Eleutherioni et Zosimo conductoribus. …sentientibus utilitates nostras ab initio lacessiri non habetur ambiguum, quod necessitas coegit, ut Pyrrum tribunum in tempore ad Siciliam miserimus. sed inde post triennium reversus, diverso tempore corporali taedio detentus edocuit se nostris commodis prodesse minime potuisse, et quia Sisinnium, qui adversus eundem querela deposuerat, ea occasione adventus eius praesentem invenit, necesse fuit, ut ad omnia agenda et corrigenda iniungeremus, ut universa exacta remota fraude quartaedecimae indictionis ad nos pensiones aut ipse feliciter deferat aut certe transmittat. quid igitur illi a nobis iniunctum sit, lecto commonitorio nostro scibitis. videte ergo, memores salutis vestrae, ut pro nostri utilitate eius obsecundetis iussionibus. de fundo Partilatico nihilominus actionem memorato Sisinnio mandavimus. participato itaque consilio et solacio agite, ut omnium rerum indemnitas servetur. item subscriptio: opto bene valeatis. patrimonii Siciliensis quid annua ab indictione XII consulatu Maximi iterum et Pateri virorum clarissimorum, conlocante Bonifatio, praesente tribuno Pyrro, singuli conductores dare debent. ita: massa Enporitana per Zosimum et Cuprionem: solidi numero DCCLG fundus Anniana sive Myrtus per suprascriptos :solidi numero CXLGI et …one tritici sive hordei, quod ante barbarico fisco praestabatur: solidi numero LXXV …fundi Aperae per suprascriptos :solidi numero LII fundus Callius collocante Sisinnio: solidi numero CC massa Fadilianensis per Sisinnium: solidi numero CCCCLXV massa Cassitana per Eleutherionem, Zosimum et Eubudum: solidi numero D fieri simul, qui de indictione XII inferendi sunt: solidi IICLXXV de indictione XIII consulatu domini nostri Theodosi Augusti XGII et Albini viri clarissimi inferendi per suprascriptum Pyrrum: solidi IICLXXV ac sic faciunt omnes, qui de indictione XII et XIII per tribunum Pyrrum inferendi sunt: auri solidi IIIICCCL, et de reliqua Zosimi iuxta relationis epistulae tribuni Pyrri: solidi MDCCC itaque faciunt, tam de pensionibus indictionis XII et XIII quam de reliqua Zosimi, qui