Latin
12.2.9 to 12.3.4
Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 1 12.2.9-12.3.4
Not analysed yet
quinquennalis dixit: quod lectum est actis indetur et adi. audit praesens Maria spectabilis femina quid defensores sancti ac venerabilis viri iohannis episcopi huiusce urbis fuerint prosecuti vel quid textus epistulae donationis contineat et ideo quid ad haec dicit Maria spectabilis femina donatrix: ego hanc epistulam donationis Iobino noto meo scribendam dictavi in qua subter manu mea signum feci et Castorium virum clarissimum rogavi ut pro me subscriberet ubi dono contuli sancto ac venerabili Iohanni episcopi huiusce urbis quoniam antea vivo marito meo de ac ipsa casa scripturam fecerimus sed quia morte praeventus ut eam minime potuimus allegare nunc necesse mihi fuit ut epistulam nomini meo facerem ubi ei dono contuli casam iuris mei cui vocabulum est Domicilium in Corneliensi territorio constituta cum omni iure suo omnibusque ad se pertinentibus retento mihi usufructu in die vitae meae …coium casam donavimus ut nobis beatitudo ipsius locum dare dignaretur intra basilicam Sancti Laurenti ubi corpuscula nostra requiescerent …quinquennalis dixit: plena est responsio Mariae spectabilis feminae de facta a se epistula donationis casae suprascriptae nunc quid amplius fieri desideratur. defensores sanctae Ecclesiae catholicae civitatis Ravennatis dixerunt: petimus ut gesta nobis edi iubeatis ex more. Flavius Proiectus quinquennalis et iterum Magistratus dixit: ut petistis gesta edentur ex more. Flavius Rusticus vir honestus pro filio meo Proiecto quinquennali et iterum magistratu gesta apud eum habita recognovi.