# P.Ital. 1 16.1-37

Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 1, 16.1 to 16.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-1/16.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-1/16.1

… … contra hanc donationem meam, quam propria et spontanea voluntate feci praedictae sanctae Ravennati ecclesiae pro oblationem et remedium animae meae, numquam esse venturum, sed perpetuis temporibus tam me quam heredes successoresque meos illaesam atque immaculatam conservare promitto, excluso a me vel meos heredes omnium legum beneficia, iuris et facti ignorantia, fori, loci militiaeque perscriptione, seu quod de revocandis donationibus sunt per lege indulta donantibus, quoniam ad hanc largitatem meam sponte, ut superius fatus sum, et huic habita deliberatione perveni nullius cogentis consilio vel admonentis impulso, quam irrevocabilem donationis meae usufructuariae paginam suprascriptarum sex unciarum principalium in integro totius substantiae meae, mobile et immobile seseque moventibus, sicut superius legitur, absque ullo dolo malo, vi, metu et circumscriptione cassante Vitali, tabellioni huius civitatis Ravennatis, rogatario meo, scribendam dictavi, in qua subter, posteaquam mihi coram testibus atque ad singula relecta est, consentiens in omnibus mano propria propter ignorantia litterarum signum sanctae crucis feci et testibus a me rogatis obtuli subscribendam, eorumque praesentia eam vobis, actoribus supranominatae sanctae Ravennatis ecclesiae, contradidi; quam et si gestis municipalibus allegare maluerint actores antedictae sanctae Ravennatis ecclesiae, liberam tribuo et concedo ex more licentiam allegandi, non exspectata denuo meae professionis voce, ut sum de praesenti professus stipulatione et sponsione sollemniter interposita. actum Ravenna, imperio, consule et die suprascripta. signum manus Iohanni viri clarissimi, primicerii numeri felicum Theodosiaci, suprascripti donatoris, omnia suprascripta agnoscentis et consentientis, cui et relecta est. Iohannis adiutor s huic chartulae usufructuariae donationis suprascriptarum sex unciarum principalium in integro supranominatae totius substantiae mobile et immobile seseque moventibus, sicut superius legitur, facta in suprascripta sanctae Ravennate ecclesia a Iohanne, spatario quondam Georgii magistri militum et nunc primicerio numeri felicum Theodosiaci suprascripto donatore, qui me praesentem signum sanctae crucis fecit, et coram nobis ei relecta est, rogatus ab eodem ad signum eius roborando chirocrista subscripsi, et de conservandis omnibus, quae superius ascripta leguntur, ad sancta evangelia corporaliter mei praesentia praebuit sacramenta, et hanc donationem ab eodem praedicto Iohanne actore praenominatae sanctae Ravennati ecclesiae traditam vidi.

---

Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 1. Text: Duke Databank of Documentary Papyri (papyri.info), CC BY 3.0. Changes: editorial sigla resolved and the documents arranged as reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://papyri.info/ddbdp/p.ital;1.
