Latin
22.1 to 22.32
Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 1 22.1-32
Not analysed yet
Vitalianus, exnumerarius scrinii canonum, huic chartulae donationis a praesenti die trium unciarum principalium in integro fundi Terriaticus cum omnibus ad se pertinentibus, sicut superius legitur, factae a Paulacine viro devoto, milite numeri Arminiorum, filio quondam Stefani primicerii numeri Veronensium, qui coram nobis se legitimus esse professus est, in sanctam Ravennatem ecclesiam, et me praesente antedictus Paulacis subscripsit, et ei relictum est, rogatus ab eodem testis subscripsi, et hanc chartulam donationis mei praesentia actoribus praenominatae sanctae ecclesiae Ravennatis traditam vidi, atque de conservandis omnibus, quae superius ascripta leguntur, ad sancta evangelia mei praesentia praebuit sacramenta. Germanus exceptor gloriosae sedis eminentissimi praefecti huic chartulae donationis a praesenti die trium unciarum principalium in integrum fundi Terriaticus cum omnibus ad se pertinentibus, sicut superius legitur, facta a Paulacine viro devoto, milite numeri Arminiorum, filio quondam Stefani, primicerii numeri Veronensium, qui coram nobis legitimus se esse professus est, in sancta Ravennate ecclesia, et me praesentem antedictus Paulacis subscripsit, et ei relectum est, rogatus ab eodem testis subscripsi, et hanc chartulam donationis mei praesentia actoribus praenominatae sanctae Ravennatis ecclesiae traditam vidi, atque de conservandis omnibus, quae superius ascripta leguntur, ad sancta evangelia mei praesentia praebuit sacramenta. Iohannis vir devotus, scholaris sacri palatii, huic chartulae donationis a praesenti die trium unciarum principalium in integro fundi Terriaticus cum omnibus ad se pertinentibus, sicut superius legitur, facta a Paulacine viro devoto, milite numeri Arminiorum, filio quondam Stefani, primicerii numeri Veronensium, qui coram nobis legitimus se esse professus est, in sancta Ravennate ecclesia, et me praesente antedictus Paulacis subscripsit ,et ei relectum est, rogatus ab eodem testis subscripsi, et hanc chartulam donationis mei praesentia actoribus praenominatae sanctae Ravennatis ecclesiae traditam vidi, atque de conservandis omnibus, quae superius ascripta leguntur, ad sancta evangelia mei praesentia praebuit sacramenta. Iohannis Theodoracis vir devotus, exscriba numeri Arminiorum, huic chartulae donationis a praesenti die trium unciarum principalium in integro fundi Terriaticus cum omnibus ad se pertinentibus, sicut superius legitur, facta a Paulacine viro devoto, milite numeri Arminiorum, filio quondam Stefani primicerii numeri Veronensium, qui coram nobis legitimus se esse professus est, in sancta Ravennate ecclesia, et me praesente antedictus Paulacis subscripsit, et ei relectum est, rogatus ab eodem