# P.Ital. 1 7.43-71

Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 1, 7.43 to 7.71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-1/7.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-1/7.43

dulciter memorandus Gudahals, quondam coniunx meus, ab Adiud illustri viro, sed et a Rosemud, qui Faffo connominatur, nec non a Gundirit viro magnifico noscitur in diversis iudiciis per editionem narrationum, sicut legitur, esse conventus, Flavianum virum honestum, quem fide comprobatum plurimis ad praesens potui repperire, sub legitima cautela specialem tutorem Lendarit atque Landarit meis liberis, adhuc iuventatis annis degentibus, ordinetis, quatenus eius persona … insistente mota negotia non fraudibus, ut adsolet, aut quibusdam subreptionibus, sed lege valeant et aequitatis ordinem terminari. Horanius, Anthonius atque Volusianus, sed et cunctus ordo dixerunt: lecte petitionis seriem gesta suscipient. nunc postulatus Flavianus vir honestus ad medium deducatur et, utrum libenter in designatis negotiis officium tutelae suscipiat, voce propria fateatur. cumque Flavianus vir honestus fuisset ingressus, Horanius, Anthonius atque Volusianus, sed et cunctus ordo dixerunt: Gundihildi illustris femina filiis suis specialem tutorem te in causis, in quibus Gudahals vir illustris, quondam maritus eius ab Adiud illustri viro, vel a Rosemud connominato Faffone, nec non a Gundirit pulsatos fuerat, petiit ordinari. si eandem specialem tutelam libenter adsumis, aut moderanter vel legaliter administras, oportet te nobis praesentibus confiteris. Flavianus vir honestus dixit: et libenter in memoratis causis officium tutelae suscipio, et utiliter me, sicut oportet, administrare promitto. Horanius, Anthonius atque Volusianus, sed et cunctus ordo dixerunt: quoniam minorum nihil est utilitatibus denegandum, et in eorum designatis negotiis tam maximum desiderium quam professio vel sponsio … est, specialem te Lendarit atque Landarit clarissimi pueris in causis, in quibus pater eorum ab illustri viro Adiut et a Rosemud connominato Faffone, vel a Gundirit illustri viro per narrationum tenore pulsatus est, specialem te tutelam decernimus administrare, cui et legitima firmitas iniungatur, fideiussorem de tuae administrationis integritate, sicut legalia constituta sanciunt, ante praebere idoneum non desistas, cuius accessu minorum possit utilius negotia ministrari. Flavianus vir honestus dixit: quae legibus sancita sunt, nullus poterit praeterire.

---

Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 1. Text: Duke Databank of Documentary Papyri (papyri.info), CC BY 3.0. Changes: editorial sigla resolved and the documents arranged as reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://papyri.info/ddbdp/p.ital;1.
