Latin
8.1.1a to 8.2.3
Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 1 8.1.1a-8.2.3
Not analysed yet
imperante domino nostro Iustiniano perpetuo Augusto anno XXXVIII, post consulatum Basili anno XXIII, sub die XVI Kalendarum Augustarum, indictione XII, Ravennae …quondam Collicti, dixit: cuiusmodi chartula plenariae securitatis mihi fecerit Gratianus vir reverendus, legitimae constitutus tutor Stefani honesti pueri, de eo, quod ipsius …indi. deinde una mecum principales viros pariter et exceptorem ad memoratum Gratianum virum reverendum, legitimum constitutum tutorem Stefani honesti pueri, dirigi iubeatis, …scribendam dictaverit, et ipse in eadem manu propria signum impresserit testesque, ut subscriberent, corrogavit, vel si mobilia, quae inferius leguntur, si a me …eam laudabilitatis vestrae allegare voluerit, seu quam habeat voluntatem, his actis edicere non moretur. …recitatum est: imperante domino nostro Iustiniano perpetuo Augusto anno tricensimo octavo, Ravennae, post consulatum Basili anno vicensimo tertio, sub die Iduum Iuliarum, indictione duodecima, Ravennae. …s vel condicionibus radicitus possit esse conputata; et ideo, dum inter Gratianum virum reverendum, legitimae constitutum tutorem Stefani impuberis, et …et res gesta documentis ascripsi, ut omnes de citero sopiatur oblivio, et res memoriae sempiternae mandetur, nec probatio, cum necesse fuerit, …legitimae constitutum, a te supradicta Germana, clarissima femina, omnem tertiam portionem praefato minori competentem secundum tenorem testamenti …d conservandum nihilominus percepisse, et de omnibus superadnexis capitulis vel de quibuslibet aliis decisam esse omnem causationem …poterant, deducta inter nobis ad liquidum omnem rationem suprascriptae successionis te manifestum est omnia persolvisse, et sine alicuius …promittens neque me nec suprascriptum pupillum Stefanum heredesque nostros ultra adversus te suprascripta Germana heredesque tuos inquirere …invictissimi principis Romanum gubernantis imperium me ea omnia, quae superius leguntur ascripta, inviolata custodire …contigerit aut quolibet artificium memoratae successionis intentionibus …ecare, vel noviter aliquid petere aliud, tunc non solum ut periurii reatus incurram secundum leges, verum etiam daturum me promitto, heredesque meos, tibi suprascriptae Germanae heredesque tuis poenae nomine ante litis ingressum auri solidos triginta et sex, suppositis omnibus rebus meis hypothecae titulo, quas habeo habiturusve sum, manente nihilominus hanc plenariam securitatem in sua firmitate, ubi ubi et in cuiuslibet iudicio prolata fuerit; quamque plenariae securitatis Iohanni tabellioni civitatis Ravennae scribendum dictavi, in qua pro ignorantia litterarum subter signum feci, auctoritateque roborata praesentibus testibus obtuli subscribendum, quam si gestis municipalibus allegare, ubi ubi aut quando tibi placuerit, non amplius spectata mea professionem, quam praesentibus testibus sum elocutus, tribuo ex more licentiam, stipulatione et sponsione interposita. actum ravennae sub die et post consulatum suprascripti, indictione suprascripta duodecima. item