Latin
8.2.13 to 8.3.10
Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 1 8.2.13-8.3.10
Not analysed yet
rupta una, talea valente asprione, albio valente nummos octoginta, rapo valente asprione, modio valente asprione uno, butticella granaria valente siliqua una asprionis, sareca una vetere tincticia valente siliquas aureas tres, camisia ornata valente siliquas aureas sex, mappa valente asprionis siliqua una, laena vetere una, sagello vetere uno. item notitia, quod accepit suprascriptus Gratianus de domus, quae sunt intra civitate Ravenna, seu praedia rustica, quae sunt in diversis territoriis: ex domo, quae est ad Sancta Agathae Ravennae secundum fidem documenti uncias duas; ex domo, quae est post basilica Sancti Victoris Ravennae secundum fidem donationis uncias quattuor; ex casa, qui appellatur Casa Nova Ravennati territorio secundum fidem donationis uncias quattuor; ex unciis sex fundo Saviliano, quod obvenit per donatione Gunderit, uncias duas; ex casale Petroniano territorio Bononiense in Tellino secundum fidem documenti uncias duas; ex uncias tres fundo Verutiano, quod vendidit Gaudentius in suprascripto territorio et loco, uncia una; ex uncias tres fundi suprascripti, quas vendidit Afrio, uncia una; ex uncia una semis fundi suprascripti, quas vero vendidit Bonosa, semeuncia; ex portiones Urbicii et Staturiani, quos vendiderunt Am… ad Ponticello et Lupatis suprascripto territorio, nec non ex domo intra civitate Corniliense, quos fundos vendidit Messor episcopus, uncias quaternas d… portionem eius siliquas quattuor et punga una tantum. signum suprascripti Gratiani viri reverendi subdiaconi litteras nescientem. et alia manu su… scripto Stefano pupillo de successione suprascripti quondam Collicti competere poterunt, rogatus a suprascripto Gratiano viro reverendo subdiacono, tutore suprascripti pupilli …gestis allegandi municipalibus tribuit licentiam, et quadraginta sex solidos cum suprascripto argento eis traditos vidi. Montanus vir st… rogatus a suprascripto Gratiano viro reverendo subdiacono, tutore suprascripti pupilli, qui me praesente signum fecit et ei relectum est, testis subscripsi, et omnia m… suprascripto argento eis traditos vidi. Stefanus vir devotus, scriniarius gloriosae sedis, huic plenariae securitati, sicut superius legitur, de perceptam omnem te… praesente signum fecit, et ei relectum est, testis subscripsi, et omnia mobilia, quae superius leguntur, ei tradita vidi. immobilia vero …securitati, sicut superius legitur, de percepta omnem tertiam portionem, quod suprascripto Stefano pupillo de successione suprascripti quondam Collicti… quae superius leguntur, ei traditos vidi. immobilia vero se habere professus est, et gestis allegandi municipalibus tribuit licentiam… portionem,