Latin
31.1.1 to 31.1.12
Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 2 31.1.1-12
Not analysed yet
……optimo et inconcusso iure possessum est, ita usque nunc in h d die possidetur, optimum maximumque est. veniens sibi suprascriptus venditor dixit ex iure et successione quondam matris suae et filiorum suorum, omni pretio inter eos placito et definito pro suprascriptis portionibus ex duobus fundis et omnibus ad se pertinentibus auri solidos dominicos, optimos, pensantes numero quadraginta tantum, qui eidem venditori per manus suprascripti emptoris dati, numerati et traditi sunt domi ex arca vel ex sacculo suo testibus praesentibus infra subscripturi, nihilque sibi suprascriptus venditor ex hoc omni pretio quidquam amplius redhiberi dixit, et pollicetur se nullam in posterum adversus eundem comparatorem heredesve eius super huius definitionis placitum aliquam aliquando movere rem, litem, actionem, petitionem, repetitionem, controversiam, quaestionem in rem vel in personam habere habiturumve esse, in quam vacuam possessionem rei suprascriptae qui supra venditor eidem emptori actoribusque eius in rem ire, mittere, ingredi possidereque permisit, ac suos omnes inde ex eadem re exisse, excessisse discessisseque dixit nummo usuali dominico uno . liberas autem illibatas portiones duorum fundorum ab omni nexu fisci, debiti populi privative et ab aere alieno, litibus, causis controversibusque omnibus nec non et a sorte barbara et a ratione tutelaria sed et cura et ab obligatione ceterisque aliis titulis vel oneribus sive contractibus, nullique antea portiones iuris sui sibi competentes in integro a se donatas, cessas neque distractas nec alicui offiduciatas, nec cum quoquam eas habere communes neque per cautionem neque per venditionem aliove quolibet iure transtulisse sed sui iuris esse professus est. et si quis portiones supramemoratas, de qua h d die agitur, partemve earum inve quam partem aut usumfructumve earum quis evicerit, quominus emptori suprascripto ipsum, heredes successoresve eius eumve, ad quem ea res erit, de qua agitur pertinet pertinebit, habere, tenere, possidere, uti, frui usuque capere, donare, vendere, commutare, more quo voluerit in perpetuo vindicare recte liceat comparatori heredibusve eius, quod ita licitum non erit, evictum ablatumve quid fuerit, tunc quanti ea res erit, quae evicta fuerit, duplum numerum solidorum suprascriptum sed et rei quoque melioratae, aedificatae cultaeque taxatione habita a suprascripto venditore heredibusve eius memorata comparatori eiusque heredibus cogantur inferre iuxta legum ordinem. huic venditioni traditionique dolum malum abest afuturusque est vi, metu et circumscriptione cessante, de qua re et de quibus omnibus suprascriptis stipulatus est Montanus vir clarissimus notarius, emptor, spopondit qui supra