Latin
31.2.9 to 31.3.4
Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 2 31.2.9-31.3.4
Not analysed yet
hac epistula mea laudabilitas vestra dignabitur quolibet modo aut quolibet tempore, quando eidem emptori placuerit, sollemnem traditionem celebrari, ut adnoscat ad se deinceps omnia pertinere; nomen quoque meum de polypticis publicis eximi faciatis et nomen suprascripti emptoris in loco prosterni faciatis. quam epistulam traditionis de immutato dominio Stefano viro honesto forensi, rogatario meo, scribendam dictavi, in qua subter manu propria signum feci et testes, ut subscriberent, conrogavi et ad vos direxi sub die III Nonarum Ianuariarum, indictione tertia, sexies post consulatum Paulini Iunioris viri clarissimi, Ravennae. signum Domnici viri honesti, suprascripti venditoris, litteras nescientis. item subscriptio testium Florus vir clarissimus huic epistulae traditionis fundi Domicilii cum aedificio vel Centum, quod Viginti et quinque appellatur, rogatus a Domnico viro honesto, suprascripto venditore, ipso praesente testis subscripsi. Reparatus vir clarissimus, praepositus cursorum dominicorum, huic epistulae traditionis portionis fundi Domicilii cum aedificio vel Centum, quod Viginti et quinque appellatur, rogatus a Domnico viro honesto, suprascripto venditore, ipso praesente testis subscripsi. Paulus vir clarissimus, argentarius, huic epistulae Domicilii cum aedificio vel Centum, quod Viginti et quinque appellatur, rogatus a Domnico viro honesto, suprascripto venditore, ipso praesente testis subscripsi. magistratus dixit: lecta instrumenta venditionum simulque et epistulam traditionis in acta migraverunt. et adiecit: secundum petitionem Montani viri clarissimi pergant nunc de praesenti Firmilianus Ursa et Flavius Severus Iunior viri laudabiles, principales, una cum Deusdedit exceptore ad Domnicum virum honestum, ita ut, dum eidem instrumenta venditionum una cum epistula traditionis ostensa relictaque fuissent, si a se facta esse cognoscet vel quid responsi dederit, actis renuntietur. cumque ad Domnicum virum honestum, suprascriptum venditorem, item fuisset et paulo post regressum ad publicum, praesentibus qui supra Firmiliano Urso et Flavio Severo Iuniore viris laudabilibus principalibus sed et Deusdedit exceptore dixerunt: sicut praecipit gravitas vestra, perreximus ad Domnicum virum honestum, suprascriptum venditorem, cuique dum a nobis eidem instrumenta venditionum simulque et epistula traditionis ostensa relictaque fuissent, ita dedit responsum se eadem Stefano viro honesto, forensi, scribenda dictavisset et ipse in eisdem subter signum fecisset testesque, qui inibi subscripserunt, ipse conrogavisse professus est, per quibus sedistraxisse, et distraxit, atque tradidisse, et tradidit, is idem Domnicus vir honestus eidem Montano viro clarissimo, notario sacri vestiarii,, sub duplariae rei evictionis nomine