# P.Ital. 2 31.3.5-15

Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 2, 31.3.5 to 31.3.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-2/31.3.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-2/31.3.5

et rei quoque melioratae ea omnia, quae textus ipsorum instrumentorum venditionum vel epistulae traditionis ad singula tenor continent scriptura, quae etiam gestis gravitatis vestrae allegare desiderat, his actis profitemur. magistratus dixit: accepta responsione praesentum Firmiliani Ursi et Flavi Severi Iunioris virorum laudabilium, principalium, pariterque et Deusdedit exceptoris quid nunc amplius fieri desideratur Montanus vir clarissimus, notarius sacri vestiarii, dixit: quoniam omnia ordine suo, quae ad firmitatem ipsorum instrumentorum venditionum vel epistulae traditionis roborem pertinebat, rite ademplita sunt, ideoque peto gravitatem vestram, optimi magistratus, ut gesta mihi propter munimen meum a competenti officio edi iubeatis ex more. Pompulius Plautus magistratus dixit: ut petisti, gesta tibi propter munimen tuum a competenti officio dabuntur ex more. Pompulius Plautus magistratus gesta apud me habita recognovi. ego Plautus. Flavius Florianus, vir clarissimus, his gestis apud nos habitis subscripsi. ego Florianus. Firmilianus Ursus, vir laudabilis, his gestis apud nos habitis subscripsi. Flavius Severus Iunior, vir laudabilis, his gestis apud nos habitis subscripsi. Flavius Quiriacus Iunior, vir laudibilis, his gestis apud nos habitis subscripsi. Deusdedit exceptor civitatis Ravennatis ea gesta edidi.

---

Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 2. Text: Duke Databank of Documentary Papyri (papyri.info), CC BY 3.0. Changes: editorial sigla resolved and the documents arranged as reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://papyri.info/ddbdp/p.ital;2.
